MYRTEUS Color

MYRTEUS Color
MYRTEUS Color
idem cum presso, Servio et Isisoro: Myrteum, quem in purpurae pressum vocamus. Est autem pressus color, qui aliter satur us aut saturatus, Graecis κατακορὲς dicitur, quô nomine intensiorem colorem et minime dilutum appelant. Porphyrio Myrteus color medius est inter flavum et nigrum. Cynarae flos, quem myrteolum Columella vocat, Dioscoridi ὑπόκιῤῤος dicitur, ac Plinio Myrteus. Κιῤῥὸς autem et ὑπόκιῤῥος, color es,t in fuscum et lividum vergens. Sed et, ubi Servius Georg. l. 3. Spadices, inquit, glaucique quos phoeniciatos vocant, professos myrteos. Lege; pressos, myrteos. Pressus igitur et myrteus coloridem, nempe subsuscior, qui diluto opponitur. Iunius Philargytus: Spadix phoenicius est, quales sunt fructus palmarum, neque satis diluti coloris, neque nimium press. Idem ad illud Georgic. l. 4. v. 335.
—— —— Hyali saturô fucata colore.
Saturô, ait, i. e. vineô et saturô ebriô, i. e. presso colore, ut in consuetudine dicimus, meracius satura, quae purius et meracius lucent. Eundem colorem etiam plenum Latini dixêre; apud Capitolin. in vit. Albini, c. 5. Nam et bos albus, purpureis ad plenum colorem cornibus natus est. Item adstrictum, Plin. l. 9. c. 38. ubi adstrictum colorem, qui et pressus ac nigricans, excitato opponit, h. e. claro et acuto, quem Graeci ὀξὺν dicunt: illumque purpurae nigrantis rosae colore sublucenti, hunc cocco; utumque Tyriae purpurae attibuit, utpote acumen lumenque cocci; et nigritiam saturitatemque purpurae nigrae simul habenti. Porro austerum Latinis in colore idem, quod maxime saturum, Plin. l. 9. c. 36. Sed unde conchyliis pretia, queis virus grave in susco, color austerus in glauco. Et c. 38. Nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitorcmque qui quaeritur cocci. Ubi austeritatem vocat saturitatem et superbiam nitoris. Sic idem de Scythicis smaragdis meracius ac improbius virentibus, c. 5. eiusd. l. Nullis maior austeritas, nec minus vitii. Πικρὸν Graeci, quod austerum in cloribus Latini dicunt. Superbum quoque in eodem significatu: Unde superbia candoris Vitruvio l. 7. c. 3. austeritas καὶ ἡ βαθύτης τῆς λευκότητος; et superbum estrum Virgilio, l. 1. Aen. v. 643.
Arte laboratae vestes ostrôque superbô.
Improbum item a quo nomine Latini insignire solent, quidquid supra modum extollitur atque eminet. Sic improbior statura, improbiora labra, et hinc improbuscolor, de purpureo per excellentiam etc. Vide Salmasium ad Tertullian. de Pallio c. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PRESSUS Color — apud Tertullian. de Pallio, c. 3. Imo omni conchyliô pressior, qua colla florent; Latine dieitur, qui alias saturus aut saturatus, Graece κατακορὲς, quô nomine intensiorem colorem et minime dilutum appellant. Myrteum et Pressum cundem faciunt.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”